- LAENA
- LAENAindumentum fuit apertum, densum ac villosum, quod tunicae aut etiam togae superinduebatur, olimque peculiari ritu a Flaminibus in sacrificiis adhibebatur: Postea promiscuo usu, et cum toga et sine toga gestata est. Graecam vocem esse, et a Chlaena Graecorum dictam Plutarch. in Numa innuit. Praecipuus eius usus in conviviis fuit, quod scilicet a balneis redeuntes laenam gestarent, atque ideo eadem ferne veste discumberent; hiemli nempe tempore. Nam aestare lacerna vestis balnearis fuit, sicut syntheses, quae ex lino ac leviore materia erant, eodem tempore, in conviviis sumebantur. Vestimenti hanc antiquissimi genus et Heroicum fuisse, ex Homero patet, qui cum duplicium διπλῶν s. villosarum, tum simplicium ἁπλοΐδων καὶ μονομίτων laenarum meminit. Il. ω. Nec modo induendi, atque amiciendi, sed et insternendi ac incubandi causâ, a Graecis sumptas, idem ibid. docet: quemadmodum Romae cubicularia gausapina in eundem usum fuêre. A laena, laenula dim. Gr. χλανὶς et κλανίδιον, vestimentum laena mollius et amictui solum usurpatum. Vide Octav. Ferrar. de Re vest. Part. 2. l. 1. c. 10. Virg. Aen. l. 4. v. 262.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.